V.

1355 Oktober 2. Prag.

Kaiser Karl IV. belehnt Herzog Barnim III. von Pommern mit dem Herzogtum Stettin und den anderen reichslehenbaren Gebieten und nimmt sie in des Reiches Schutz.

In nomine sancte et individue trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex,1) ad perpetuam rei memoriam. Etsi imperatorie maiestatis circumspecta benignitas universos fidelos suos, quos Romanum ambit imperium, ex innata clemencia pio favore prosequitur, ad illos tamen uberioris gracie incrementa speciali prerogativa protendit, qui circa Romani imperii honores et commoda2) cura pervigili, obsequiorum continuacione sollicita, fidei quoque et legalitatis industria constantibus animis fidelissime claruerunt. Sane cum illustris Barnym, Stetinensis, Pomeranorum, Siavorum et Cassuborum dux, princeps et affinis noster karissimus3) ad instar clare memorie illustrium progenitorum ipsius nos et sacrum Romanum imperium dignis fuerit honoribus veneratus et ad nostra et dicti imperii obsequia cottidianis laboribus frequenter aspiret nobisque velut Romanorum imperatori et vero domino suo manifeste prestiterit obediencie, fidelitatis, homagii ac subiectionis debite inramentum, nos igitur pure fidei constanciam et preclare devocionis insignia, fructuosa quoque obsequia, quibus oculis nostre maiestatis prompta sedulitate complacuit et se poterit continuato fidelitatis studio reddere continuo graciorem, clare nostre mentis intuitu limpidius in­tuentes sibi ac veris heredibus suis ducatum Stetinensem necnon alios ducatus et principatus, terras et dominia, feuda et omnia ac singula,4) que ab imperio tenet et tenuit, cum omnibus civitatibus, castris, muni­cionibus, opidis, villis, vasallis, vasallagiis, silvis, nemoribus, rubetis, aquis et aquarum decursibus, montibus, vallibus, planis, theloniis,5) muthis necnon cum omnibus iuribus, graciis, libertatibus, emunitatibus, honoribus, ac ceteris pertinenciis suis, in quibuscunque rebus consistant ant quibuscunque specialibus vocabulis exprimantur, que ad supra­dictos ducatus et principatus pertinent vel ab antiquo pertinuisse dinos­cuntur, auctoritate nobis ex sacro Romano imperio competenti contu­limus et conferimus in presenti ipsumque Barnym ducem suo et here­dum suorum nomine sceptro nostro imperiali investivimus et investimus de omnibus supradictis, adhibitis sollempnitatibus debitis et consuetis, ipsumque, heredes et successores ipsius cum ducatibus et principatibus, terris, dominiis et omnibus ac singulis bonis supradictis in nostram et sacri Romani imperii proteccionem, tuicionem ac defensionem duximus assumendum, promittentes et spondentes pro nobis et successoribus nostris, imperatoribus et6) regibus Romanorum, ipsos a cuiuslibet iniuriatoris seu offensoris violencia tueri et in ipsorum iuribus conser­vare necnon eundem Barnym ducem, heredes et successores ipsius sacri imperii principes et vasallos cum predictis ducatibus, principatibus, terris et dominiis universis sacro Romano imperio, de cuius eciam corpore antiquitus7) extiterunt, reincorporamus, adiungimus et de im­perialis potestatis plenitudine ex innata nobis clemencia reunimus decernentes, quod supradictus dux, heredes et successores ipsius, duces Stetinenses, Pomeranorum, Slavorum et Cassuborum, ut prefertur, ad nos et sacrum Romanum imperium et successores nostros in Romano regno vel imperio inmediate pertineant, et a nobis ac eiusdem succes­soribus, imperatoribus et regibus Romanorum, ducatus et principatus, terras, dominia et cetera supradicta in pheudum accipiant nobisque et eisdem successoribus et ipsi imperio Romano prestabunt fidelitatis, obediencie, homagii et subiectionis debite iuramenta, ipsos nichilominus heredes et successores ipsorum duces nostris et imperii obsequiis reser­vantes, ut nostris et reipublice commodis procurandis et dispendiis removendis assistere debeant fideliter omni potencia, qua poterunt et virtute. Nulli ergo hominum penitus liceat, hano nostre collacionis tuicionis, adunicionis, reincorporacionis seu unicionis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium presump­serit attemptare, post indignacionem nostram penam mille librarum puri auri se incurrisse cognoscat, quarum medietas fisco nostro impe­ralia, residuam vero partem iuiuriam passorum usibus decernimus appli­cari. Signum serenissimi prineipis et domini, domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis.8) Testes huius rei sunt illustris Rudolphus9) senior,10) dux Saxonie, sacri imperii archimarescallus, et venerabiles Arnestus archiepiscopus Pragensis, Iohannes Olomucensis, Fridericus Ratisponensis, Tbeodoricus11) Mindensis et Iohannes Luthomuslensis,12) aule nostre cancellarius, epis­copi, necnon illustres Rudolphus iunior Saxonie, Bolco Falkember­gensis duces et alii quam plures, presencium sub imperialis majestatis nostre sigillo13) testimonio litterarum. Datum Pragis anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, indictione octava, VI. Nonas Octobris, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.14)

Nach dem Originale (A) im Königl. Staatsarchive zu Stettin (s. r. Ducalia Nr. 109, früher Nr. 89a). Siegel fehlt. Auf dem Buge rechts unten: Ad mandatum domini Iohannis episcopi Luthomuslensis cancellanii Theodoricus de Stasfordia. - Eine zweite Ausfertigung (B) in der Königl. Bibliothek zu Berlin (Handschriftensammlung B 22), ebenfalls ohne Siegel!, außerden ist rechts ein größeres Stück Pergament schräg abgerissen.

Gedruckt: (Rettelblatt), Greinir oder Nachlese von Abhandlungen III, S. 131; Boehmer, Regesta imperii VIII (hrsg. V. Huber) S. 182, Nr. 2260.


1) Die Invocatio mit Ausnahme der Worte feliciter amen und die Intitulatio sind durch die Schrift ausgezeichnet.
2) comoda. B.
3) carissimus. B.
4) omnia alia et singula. B.
5) teloneis. B.
6) Hinter et beginnt das Monogramm in B. Das Ende ist nicht zu erkennen, da ein Stück Pergament abgerissen ist.
7) Hinter antiquitus beginnt das Monogramm in A.
8) Die Signumzeile ist ebenfalls durch die Schrift ausgezeichnet.
9) Rudolfus. B.
10) Hinter se enbet das Monogramm in A.
11) Theodricus. B.
12) Luthomislensis. B.
13) [sub bulla nostra aurea] typpanio nostre maiestatis inpressa. B.
14) In B folgt: Ego Iohannes dei gracia Luthomuschlensis episeopus sacre imperialis [aule cancellarius vice reverendi in Christo patris domini Gerlaci Moguntini archiepiscopi) sacri imperii per Germaniam archicanael­larii recognovi von anderer Hand.